

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 15: Versus 16
Et cupiebat.Cibus daemonum est ebrietas, fornicatio et hujusmodi, quae blanda sunt et ad sui usum provocant. Neque alia cura est luxuriosis nisi ut ventrem suum impleant,quorum deus venter est[Philip. 3.]. Sed eis non potest saturari, quia voluptas semper habet famem sui.Nemo illi dabat.Quia diabolus cum aliquem suum facit, ultra ad vitiorum abundantiam non procurat, sciens esse jam mortuum.